Latin
Letter 82
Augustine, Epistulae 82.19
Unproofread scanNot analysed yet
At enim dixit idem apostolus: Ecce ego Paulus dico uobis, quia, si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. decepit ergo Timotheum et fecit ei nihil prodesse Christum. an quia hoc fallaciter factum est, ideo non offuit? at ipse hoc non posuit nec ait si circumcidamini ueraciter' sicut nec 'fallaciter*, sed sine ulla exceptione dixit: Si circumcidamini, Christus uobis nihil proderit. sicut ergo tu uis hic locum dare sententiae tuae, ut uelis subintellegi 'nisi fallaciter', ita non inpudenter flagito, ut etiam nos illic intellegere sinas eis dictum si circumcidamini', qui propterea uolebant circumcidi, quod aliter se putabant in Christo saluos esse non posse. hoc ergo animo, hac uoluntate, ista intentione quisquis tunc circumcidebatur, Christus ei omnino nihil proderat, sicut alibi aperte dicit: Nam si per legem iustitia, ergo Christus gratis mortuus est. hoc declarat et quod ipse commemorasti: Euacuati estis a Christo, qui in lege iustificamini; a gratia excidistis. illos itaque arguit, qui se iustificari in lege credebant, non qui legitima illa in eius honore, a quo mandata sunt, obseruabant intellegentes, et quia praenuntiandae ueritatis ratione mandata sint et quousque debeant perdurare. unde est illud, quod ait: Si spiritu ducimini, non adhuc estis sub lege, unde, uelut colligis, apparere, qui sub lege est, non dispensatiue, ut nostros putas uoluisse maiores, sed uere, ut ego intellego, eum sanctum spiritum non habere.