Latin
Letter 82
Augustine, Epistulae 82.22
Unproofread scanNot analysed yet
qui loquuntur mendacium; sed, ut dixi, et alia et magna quaestio est —eligat, quod uoluerit, qui hoc existimat, ubi mentiatur, dum tamen ab scribentibus auctoribus sanctarum scripturarum et maxime canonicarum inconcusse credatur et defendatur abesse omnino mendacium, ne dispensatores Christi, de quibus dictum est: Hic iam quaeritur inter dispensatores, ut fidelis quis inueniatur, tamquam magnum aliquid sibi fideliter didicisse uideantur pro ueritatis dispensatione mentiri, cum ipsa fides in Latino sermone ab eo dicatur appellata, quia fit, quod dicitur. ubi autem fit. quod dicitur, mentiendi utique non est locus. fidelis igitur dispensator apostolus Paulus procul dubio nobis exhibet in scribendo fidem, quia ueritatis dispensator erat, non falsitatis. ac per hoc uerum scripsit uidisse se Petrum non recte ingredientem ad ueritatem euangelii eique in faciem restitisse, quod gentes cogeret iudaizare. ipse uero Petrus, quod a Paulo fiebat utiliter libertate caritatis, sanctae ac benignae pietate humilitatis accepit atque ita rarius et sanctius exemplum posteris praebuit, quo non dedignarentur, sicubi forte recti tramitem reliquissent, etiam a posterioribus corrigi, quam Paulus. quo fidenter auderent etiam minores maioribus pro defendenda euangelica ueritate salua fraterna caritate resistere. nam cum satius sit a tenendo itinere in nullo quam in aliquo declinare. multo est tamen mirabilius et laudabilius libenter accipere corrigentem quam audacter corrigere deuiantem. laus itaque iustae libertatis in Paulo et sanctae humilitatis in Petro, quantum mihi pro modulo meo uidetur, magis fuerat aduersus calumniantem Porphyrium defendenda, quam ut ei daretur obtrectandi maior occasio, qua multo mordacius criminaretur Christianos fallaciter uel suas litteras scribere uel dei sui sacramenta portare.