Latin
Letter 84
Augustine, Epistulae 84.2
Unproofread scanNot analysed yet
'Hic forsitan dicas: 'Quid enim? et apud nos germanus meus ecclesiae non erit utilis aut propter aliud eum mecum habere desidero?' plane si tantum ibi, quantum hic mihi eius praesentia lucrandis uel regendis ouibus domini utilis uideretur, non dico duritiam sed iniquitatem meam nemo non iure culparet. sed cum Latina lingua, cuius inopia in nostris regionibus euangelica dispensatio multum laborat, illic autem eiusdem linguae usus omnino sit, —itane censes nos saluti plebium domini oportere consulere, ut hanc facultatem illuc mittamus et hinc auferamus, ubi eam magno cordis aestu requirimus? da itaque ueniam, quod non solum contra tuum desiderium sed etiam contra sensum meum facio, quod me facere sarcinae nostrae cura constringit. dabit tibi dominus, in quo posuisti cor tuum, ut tales sint labores tui, ut pro isto beneficio remunereris; sic enim regionum nostrarum ardentissimae siti diaconum Lucillum tu potius concessisti; neque enim parum praestabis, cum de hac re nulla petitione me ulterius onerabis, ne nihil aliud quam durior appaream uenerabili mihi et sanctae beniuolentiae tuae.