# Epistulae 87.1

Augustine, Epistulae, Letter 87. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/87.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/87.1

Ego cum audio quemquam bono ingenio praeditum doctrinisque liberalibus eruditum, quamquam non ibi salus animae constituta sit, tamen in quaestione facillima sentire aliud, quam ueritas postulat, quo magis miror, eo magis exardesco nosse hominem et cum eo conloqui uel, si id non possim, saltem litteris, quae longissime uolant, adtingere mentem eius atque ab eo uicissim adtingi desidero, sicut te esse audio talem uirum et ab ecclesia catholica, quae, sicut sancto spiritu praenuntiata est, toto orbe diffunditur, discerptum doleo atque seclusum. quam ob causam, nescio. nam certum est magnae parti Romani orbis, ne dicam etiam barbaris gentibus, quibus quoque debitorem se dicebat apostolus, quorum Christianae fidei communio nostra contexitur, ignotam esse partem Donati nec eos omnino scire, uel quando uel quibus causis exorta sit ista dissensio. quos utique omnes (.'Christianos ab eis Christianos, quae Afris obicitis, nisi innocentes esse fatearis, cogeris dicere omnium malis factis obnoxios, cum apud uos perditi, ut mitius dixerim, latent. uos omnes esse pollutos. non enim neminem de uestra communione pellitis aut tunc primum pellitis. cum primum illud. unde pellendus est, fecerit. an non aliquanto tempore latentem et postea proditum conuictumque damnatis? quaero igitur, utrum uos contaminauerit eo tempore, quo latebat. respondebis: 'Nullo modo\\ nullo ergo tempore contaminaret, etiam si semper id lateret; nam et mortuorum nonnulla saepe commissa produntur nec fraudi est Christianis, qui eis com- III municauere uiuentibus. cur ergo uos tam temeraria atque sacrilega diremptione praecidistis a communione. innumerabilium ecclesiarum orientalium, quas semper latuit et adhuc latet, quod in Africa gestum esse aut docetis aut fingitis?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
