Latin
Letter 87
Augustine, Epistulae 87.8
Unproofread scanNot analysed yet
'At enim et malos Christianis non licet persequi'. esto, non liceat; sed numquid hoc potestatibus ad hoc ipsum ordinatis fas est obicere? an apostolum delebimus? aut non habent codices uestri, quae paulo ante commemoraui? 'sed uos\\ inquies, 'talibus communicare non debetis'. quid ergo? uos Flauiano quondam uicario, partis uestrae homini, quia legibus seruiens nocentes, quos inuenerat, occidebat. non communicastis? 'sed a uobis', inquies, 'Romani principes aduersum nos prouocantur'. immo a uobis aduersum uos ipsos, qui ecclesiam, cuius illi, sicut tanto ante praedictum est, iam membra sunt —de Christo enim dictum est: Et adorabunt eum omnes reges terrae —,et praecisione laniare ausi estis et rebaptizare pertinaciter audetis. nostri autem aduersus inlicitas et priuatas uestrorum uiolentias, quas et uos ibi, qui talia non facitis, doletis et gemitis, a potestatibus ordinatis tuitionem petunt, non qua uos persequantur, sed qua se defendant, sicut apostolus Paulus aduersus Iudaeos coniurantes, ut eum necarent, antequam esset Romanum imperium Christianum, egit, ut sibi tuitio etiam armatorum daretur. sed illi principes qualibet occasione cognoscentes uestri schismatis nefas constituunt aduersus uos pro sua sollicitudine ac potestate, quod uolunt. non enim frustra gladium portant; dei enim ministri sunt, uindices in iram in eos, qui male agunt. postremo etiam si aliqui nostrorum non Christiana moderatione ista faciunt, displicet nobis; sed tamen non propter eos relinquimus catholicam ecclesiam, si eam ante ultimum tempus uentilationis palea purgare non possumus. quando et uos propter Optatum, cum eum pellere non audebatis, partem Donati non reliquistis.