# Epistulae 88.12

Augustine, Epistulae, Letter 88. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/88.12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/88.12

Si autem nec audire nec docere nos uultis, uenite aut mittite nobiscum in regionem Hipponiensium, qui uideant armatum exercitum uestrum, quamuis nullus miles numero armorum suorum calcem et acetum addidit ad oculos barbarorum. si neque hoc uultis, saltem scribite ad illos, ut iam ista non faciant, ut iam se a caedibus nostris, a rapinis, ab excaecatione compescant. nolumus dicere: 'Damnate illos'; uos enim uideritis, quo modo uos non inquinent, quos modo ostendimus in uestra communione latrones, et nos inquinent. quos numquam potuistis ostendere traditores. ex his omnibus eligite, quod uolueritis. si autem querelas nostras contempseritis, nos minime paenitebit ordine pacifico agere uoluisse. aderit dominus ecclesiae suae, ut uos potius humilitatem nostram contempsisse paeniteat.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
