Latin
Letter 88
Augustine, Epistulae 88.2
Unproofread scanNot analysed yet
Scripta caelestia maiestatis uestrae accepta atque adorata Caeciliano et his, qui sub eodem agunt quique clerici appellantur, deuotio mea apud acta paruitatis meae insinuare curauit eosdemque hortata est, ut unitate consensu omnium facta, cum omni omnino munere indulgentiae maiestatis uestrae liberati esse uideantur, catholicae custodita sanctitate legis debita reuerentia ac diuinis rebus inseruiant. uerum post paucos dies extiterunt quidam adunata secum populi multitudine, qui Caeciliano contradicendum putarent quique fesciculum in aluta signatum et libellum sine signo obtulerunt dicationi meae atque impendio postularunt, ut ad sacrum ac uenerabilem comitatum numinis uestri dirigerem, quae manente Caeciliano in statu suo subiectis eorundem actis, quo cuncta maiestas uestra possit dinoscere, paruitas mea dirigere curauit. transmissi libelli duo, unus in aluta suprascriptus ita: 'Libellus ecclesiae catholicae criminum Caeciliani traditus a parte Maiorini', item alius sine sigillo cohaerens eidem alutae, datus die XVII Kalendas Maias Carthagine domino nostro Constantino Augusto III.