Latin
Letter 89
Augustine, Epistulae 89.4
Unproofread scanNot analysed yet
Sed haec humana iudicia deputentur et circumueniri ac falli uel etiam corrumpi potuisse dicantur. cur ergo adhuc accusatur Christianus orbis terrarum et nescio quibus traditorum criminibus infamatur, qui utique nec potuit nec debuit nisi electis iudicibus potius quam uictis litigatoribus credere? habent apud deum illi iudices causam suam siue bonam siue malam; quid fecit ecclesia toto orbe diffusa, quae non ob aliud ab istis rebaptizanda censetur, nisi quia in ea causa, in qua, quid ueri esset, iudicare non potuit, eis potius, qui iudicare potuerunt, quam eis, qui nec superati cesserunt, credendum putauit? o magnum crimen omnium gentium, quas in semine Abrahae benedicendas promisit deus et, sicut promisit, exhibuit! quae cum uoce una dixerunt: 'Quare nos uultis rebaptizare', respondetur eis: 'Quia nescitis, qui fuerint in Africa sanctorum codicum traditores, et in eo, quod nesciebatis, iudicibus magis quam accusatoribus credere uoluistis'. si crimen alienum non grauat quemquam, quid pertinet ad orbem terrarum, quod in Africa quisque commisit? si crimen incognitum non grauat quemquam, unde potuit orbis terrarum cognoscere uel crimen iudicum uel reorum? iudicate, qui cor habetis. haec est haeretica iustitia, ut, quia orbis terrarum non damnat crimen incognitum, pars Donati damnet orbem terrarum inauditum? sed sane sufficit orbi terrarum tenere promissiones dei et in se uidere compleri, quod prophetae tanto ante cecinerunt, in eisdem scripturis agnoscere ecclesiam, ubi et rex eius Christus agnoscitur. ubi enim de Christo talia praedicta sunt, qualia completa in euangelio legimus, illic praedicta sunt de ecclesia, qualia compleri toto orbe iam cernimus.