# Epistulae 89.5

Augustine, Epistulae, Letter 89. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/89.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/89.5

Nisi forte quemquam prudentium permouebit, quod de baptismo solent dicere, tunc esse uerum baptismum Christi. cum ab homine iusto datur, cum et hinc teneat orbis terrarum euidentissimam et euangelicam ueritatem, ubi Iohannes ait: Qui me misit baptizare in aqua, ipse mihi dixit: 'Super quem uideris spiritum descendentem quasi columbam et manentem super eum, ipse est. qui baptizat in spiritu sancto'. unde secura ecclesia spem non ponit in homine, ne incidat in illam sententiam, in qua scriptum est: Maledictus omnis, qui spem suam ponit in homine, sed spem suam ponit in Christo, qui sic accepit formam serui; ut non amitteret formam dei. de quo dictum est: Ipse est, qui baptizat. proinde homo quilibet minister baptismi eius qualemcumque sarcinam portet, non iste sed, super quem columba descendit, ipse est; qui baptizat. illos autem uana sentientes tanta absurditas sequitur, ut, quo ab ea fugiant, non inueniant. cum enim fateantur ratum et uerum esse baptismum, quando baptizat apud eos aliquis criminosus, cuius crimina latent, dicimus eis: (Quis tunc baptizat?' nec habent, quid respondeant, nisi: 'Deus', neque enim possunt dicere, quod homo adulter quemquam sanctificat. quibus respondemus: 'Si ergo, cum baptizat homo iustus manifestus, ipse sanctificat, cum autem baptizat homo iniquus occultus, tunc non ipse sed deus sanctificat, optare debent, qui baptizantur, ab occultis malis hominibus potius baptizari quam a manifestis bonis; multum enim eos melius deus quam quilibet homo iustus sanctificat. quod si absurdum est, ut quisque baptizandus optet ab occulto adultero potius baptizari quam a manifesto casto, restat utique, ut, quilibet ministrorum hominum accesserit, ideo ratus sit baptismus, quia, super quem columba descendit, ipse baptizat.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
