Latin
Letter 91
Augustine, Epistulae 91.2
Unproofread scanNot analysed yet
Verum hoc donec fiat —neque enim desperandum est illam te patriam posse adquirere uel iam adquirendam pl'Udentissime cogitare, ad quam te pater etiam, qui in ista genuit, antecessit —hoc ergo donec fiat, da nobis ueniam, si propter patriam nostram, quam cupimus numquam relinquere, contristamus patriam tuam, quam cupis florentem relinquere. de cuius quidem floribus si cum tua prudentia disputemus, non est uerendum, ne tibi difficile persuadeatur aut uero etiam non facile occurrat, quem ad modum florere ciuitas debeat. commemorauit poeta ille uestrarum clarissimus litterarum quosdam flores Italiae; sed nos in uestra patria non tam experti sumus, quibus floruit terra illa uiris, quam 'quibus arserit armis>, immo uero non armis sed flammis nec arserit, sed incenderit. quod tantum scelus si fuerit inpunitum nulla digna correctione prauorum, florentem te patriam putas relicturum? o flores non plane fructuum sed spinarum! compara nunc, utrum malis florere patriam tuam pietate an impunitate, correctis moribus an securis ausibus; compara ista et uide, utrum in patriae tuae amore nos uincas, utrum eam magis ueriusque cupias florere quam nos.