Latin
Letter 91
Augustine, Epistulae 91.7
Unproofread scanNot analysed yet
Praescribit nobis quodam modo prudentia tua de persona episcopali et dicis patriam tuam non leui populi sui errato prolapsam. 'quod quidem si iuris publici rigore metiamur, debet plecti seueriore censura; sed episcopum*, inquis, fas non est nisi salutem hominibus impertire et pro statu meliore causis adesse et apud omnipotentem deum ueniam aliorum mereri delictis'. hoc omnino seruare conamur, ut seueriore censura nemo plectatur neque a nobis neque ab alio ullo intercedentibus nobis, et salutem hominibus cupimus impertire. quae posita est in recte uiuendi felicitate, non in male faciendi securitate. ueniam quoque non tantum nostris uerum et aliorum instamus delictis mereri, quod impetrare nisi pro correctis omnino non possumus. adiungis etiam et dicis: (Quanta possum supplicatione deposco, ut, si defendenda res est, innoxius defendatur, ab innocentibus molestia separetur'.