Latin
92.4.19 to 92.4.35
Augustine, Epistulae 92.4.19-35
Unproofread scanNot analysed yet
si autem potuisse concesserimus, argumentationem suam ex nostra responsione concludant. quanto iam tolerabilius desipiunt, qui carnem adserunt conuersum iri in substantiam dei et hoc futuram esse, quod deus est, ut sic eam saltem deo uidendo faciant idoneam non tanta diuersitate dissimilem. quam uanitatem credo istos abigere a fide sua, fortasse et ab auribus. et tamen si interrogatione de hoc similiter tft-geantur, possitne hoc deus, an non possit efficere, utrum eius potestati detrahent, si non posse responderint, an hoc futurum fatebuntur, si posse concesserint? quo modo ergo exierint de hoc alieno laqueo, sic exeant de suo. deinde cur solis oculis corporis Christi hoc donum adtributum esse contendunt, non etiam ceteris sensibus? sonus ergo erit deus, ut possit eius etiam auribus percipi? et halitus erit, ut sentiri possit eius olfactu? et liquor aliquis erit, ut possit et bibi? et moles erit, ut possit et tangi? (non>, inquiunt. quid ergo? an illud potest deus et hoc non potest? si non posse dixerint, cur derogant omnipotentiae dei? si posse et nolle responderint, cur solis oculis fauent, inuident autem ceteris sensibus corporis Christi? an, quousque uolunt, desipiunt? quanto nos melius, qui non eorum insipientiae terminos figimus, sed, ut desipiant prorsus, nolumus!