# Epistulae 92a

Augustine, Epistulae, 92a. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/92a
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/92a

Benedictae filiae nostrae Italicae litteras misi. quas ad eam peto ipse perferre digneris, in quibus aliquid dixi contra eorum opinionem, qui nihil de deo sperare possunt. nisi quod de corporibus sentiunt, quamquam esse corpus deo non audeant dicere. alio tamen modo prorsus hoc dicunt, cum adserunt uideri posse 'oculis corporis, quos non creauit nisi ad corpora contuenda. uerum isti nec quid sit corpus mihi uidentur scire nec quantum a corpore spiritus est deus. ex occasione ergo, qua eam utcumque consolandam putaui, nolui praetermittere, ubi nostrum omnium peregrinationis uera consolatio constituta est. quid autem contra dicant, qui illud sentiunt, quod paucis refutare temptauimus, sanctitas tua mihi rescribere non grauetur, si forte illius uerecundiam piguerit istum ueluti conflictum quamuis ex aliena praesumptione suscipere, aut certe id efficiat caritas tua, ut illi, qui hoc sentiunt et ea passim spargere atque conculcare non desinunt, mihi rescribant ad ista, quae scripsi, ut cum eis deinceps agatur, quod de hac re agi oportere sancta prudentia tua peruidet mecum. non enim gratis anima rationalis talibus pasta phantasmatis intercluditur et penitus obturatur. ne percipiat summum illud et incommutabile bonum, si spes eius in eo defigitur, ut id se praesumat ............... ago autem gratias dilectioni tuae, quod mihi ea, quae poposci, legenda misisti.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
