Latin
Letter 93
Augustine, Epistulae 93.11
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem ad uos adtinet, qui non solum cum illis communiter Donatistae a Donato uerum etiam proprie Rogatistae a Rogato appellamini, mitiores quidem esse uidemini, quia Circumcellionum immanissimis gregibus non saeuitis; sed nulla bestia, si neminem uulneret, propterea mansueta dicitur, quia dentes et ungues non habet. saeuire uos nolle dicitis; ego non posse arbitror. ita enim estis numero exigui, ut mouere uos contra aduersarias uobis multitudines non audeatis, etsi cupiatis. sed ponamus uos etiam nolle, quod non ualetis, ponamus uos euangelicam sententiam, qua scriptum est: Si quis tibi uoluerit tunicam tollere et iudicio tecum contendere, dimitte illi et pallium, sic intellegere, sic tenere, ut persequentibus uos non solum nulla iniuria uerum etiam iure nullo resistendum putetis: hunc certe intellectum Rogatus auctor uester aut non habuit aut non impleuit, qui de nescio quibus rebus. ut dicitis, uestris acerrima perseuerantia etiam forensi disceptatione conflixit. cui si diceretur: (Quis umquam apostolorum in causa fidei res suas iudicio publico defendit?' sicut tu in epistula posuisti: Quis umquam apostolorum in causa fidei res alienas inuasit?' nullum quidem in diuinis litteris huius facti reperiret exemplum; sed tamen forte inueniret aliquam uerara defensionem, si ueram ecclesiam retineret, non sub ecclesiae uerae nomine inpudenter aliquid possideret. ,