# Epistulae 93.18

Augustine, Epistulae, Letter 93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.18

His omnibus harum legum terror, quibus promulgandis reges domino seruiunt in timore, ita profuit, ut nunc alii dicant: clam hoc uolebamus; sed deo gratias, qui nobis occasionem praebuit iam iamque faciendi et dilationum morulas amputauit', alii dicant: (Hoc esse uerum iam sciebamus, sed nescio qua consuetudine tenebamur; gratias domino, qui uincula nostra disrupit et nos ad pacis uinculum transtulit', alii dicant: 'Nesciebamus hic esse ueritatem nec eam discere uolebamus; sed nos ad eam cognoscendam metus fecit intentos, quo timuimus, ne forte sine ullis rerum aeternarum lucris damno rerum temporalium feriremur; gratias domino, qui neglegentiam nostram stimulo terroris excussit, ut saltem solliciti quaereremus, quod securi numquam nosse curauimus), alii dicant: 'Nos falsis rumoribus terrebamur intrare, quos falsos esse nesciremus, nisi intraremus, nec intraremus, nisi cogeremur; gratias domino, qui trepidationem nostram flagello abstulit, expertos docuit, quam uana et inania de ecclesia sua mendax fama iactauerit; . hinc iam credimus et illa falsa esse, quae auctores huius haeresis criminati sunt, quando posteri eorum tam falsa et peiora finxerunt\\ alii dicant: Putabamus quidem nihil interesse, ubi fidem Christi teneremus; sed gratias domino, qui nos a diuisione collegit et hoc uni deo congruere, ut in unitate colatur, ostendit'.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
