# Epistulae 93.20

Augustine, Epistulae, Letter 93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.20

Eripe te, frater, dum in hac carne uiuis, ab ira, quae uentura est pertinacibus et superbis. terror temporalium potestatum quando ueritatem oppugnat, iustis fortibus gloriosa probatio est, infirmis periculosa temptatio; quando autem ueritatem praedicat, errantibus cordatis utilis admonitio est, insensatis inutilis afflictio. non est tamen potestas nisi. a deo; qui autem resistit potestati, dei ordinationi resistit; principes enim non sunt timori bono operi sed malo. uis autem non timere potestatem, bonum fac et habebis laudem ex illa. siue enim potestas ueritati fauens aliquem corrigat, laudem habet ex illa, qui fuerit emendatus; siue inimica ueritati in aliquem saeuiat, laudem habet ex illa, qui uictor fuerit coronatus. tu autem non bonum facis, ut timere non debeas potestatem, nisi forte bonum est sedere et non aduersus fratrem detrahere sed aduersus fratres omnes in omnibus gentibus constitutos. quibus testimonium perhibent prophetae, Christus, apostoli, cum legitur: In semine tuo benedicentur omnes gentes, cum legitur: Ab ortu solis usque ad occasum sacrificium mundum offertur nominimeo, quoniam glorificatum est nomen meum in gentibus, dicit dominus — audi: 'dicit dominus', non: dicit Donatus aut Rogatus aut Vincentius aut Hilarius aut Ambrosius aut Augustinus sed: 'dicit dominus' —, cum legitur: Et benedicentur in eo omnes tribus terrae, omnes gentes magnificabunt eum. benedictus dominus deus Israhel, qui facit mirabilia solus, et benedictum nomen gloriae eius in aeternum et in saeculum saeculi. et replebitur gloria eius omnis terra. fiat, fiat. et tu sedes Cartennis et cum decem Rogatistis, qui remansistis, dicis: (Non fiat, non fiat).

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
