Latin
Letter 93
Augustine, Epistulae 93.21
Unproofread scanNot analysed yet
Audis loqui euangelium: Oportebat impleri omnia, quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. tunc aperuit illis sensum, ut intellegerent scripturas, et dixit eis: 'Quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes incipientibus ab Hierusalem). legis etiam actus apostolorum, quem ad modum hoc euangelium coeperit ab Hierusalem, ubi primo illos centum uiginti spiritus sanctus impleuit, atque inde in Iudaeam et Samariam et in omnes gentes exierit, sicut eis dixerat ascensurus in caelum: Eritis mihi testes in Hierusalem et in tota Iudaea et Samaria et usque in fines terrae, quia in omnem terram exiuit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. et tu contradicis diuinis testimoniis tanta firmitate roboratis, tanta luce manifestis et ad istam proscriptionem Christi hereditatem perducere conaris, ut, cum in eius nomine, sicut dixit, praedicetur paenitentia in omnibus gentibus, quisquis hac fuerit praedicatione commotus, in qualibet parte orbis terrarum, nisi quaesierit et inuenerit latentem in Mauretania Caesariensi Cartennensem Vincentium aut aliquem ex eius nouem aut decem consortibus, dimitti ei peccata non possint. quid non audeat typhus morticinae pelliculae? quo non se praecipitet praesumptio carnis et sanguinis? hocine est bonum opus tuum, propter quod non timeas potestatem? tantum scandalum ponis aduersus filium matris tuae paruulum scilicet et infirmum, propter quem Christus mortuus est, nondum cibo paterno idoneum sed adhuc materno lacte nutriendum et Hilarii mihi libros opponis, uti neges ecclesiam crescentem in omnibus gentibus usque in finem saeculi, quam deus contra incredulitatem uestram cum iuratione promisit! et cum essetis infelicissimi, si tunc, quando promittebatur, resisteretis, nunc etiam, cum redditur, contradicitis.