# Epistulae 93.22

Augustine, Epistulae, Letter 93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.22

Sed historicus doctus magnum aliquid inuenisti, quod contra dei testimonia proferendum putares. dicis enim: 'Quantum ad totius mundi pertinet partes, modica pars est in compensatione totius mundi, in qua fides Christiana nominatur', nec uis adtendere aut te nosse dissimulas, in quam multas iam barbaras nationes tam paruo tempore uenerit euangelium, ut nec inimici Christi dubitare iam possint breui tempore futurum, quod discipulis respondit de saeculi fine quaerentibus: Et praedicabitur hoc euangelium in uniuerso orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc ueniet finis. i nunc et clama et contende, quantum potes: etiam si apud Indos et Persas euangelium praedicetur, ubi quidem iam diu praedicatur, nisi, quisquis hoc audierit, Cartennas uenerit uel in uiciniam Cartennensium, mundari a delictis suis omnino non poterit. itane si carueris ista uoce, rideri te metuis et, cum ea non cares, flere te non uis?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
