Latin
Letter 93
Augustine, Epistulae 93.26
Unproofread scanNot analysed yet
Et tanpen uereris, ne, cum imperialibus legibus ad unitatem cogimini, nomen dei a Iudaeis et paganis diutius blasphemetur, quasi nesciant Iudaei, quem ad modum primus populus Israhel etiam bello delere uoluerit duas illas tribus et dimidiam, quae ultra Iordanen terras acceperant, quando eas putauerunt se ab unitate sui populi separasse. pagani uero magis nos blasphemare possunt de legibus, quas contra idolorum cultores Christiani imperatores tulerunt, et tamen ex eis multi correcti et ad deum uiuum uerumque conuersi sunt et cotidie conuertuntur. sed plane et Iudaei et pagani si tam paucos putarent esse Christianos, quam pauci uos estis, qui solos uos Christianos esse perhibetis, nec blasphemare nos dignarentur, sed numquam ridere cessarent. non timetis, ne uobis dicant Iudaei: Ubi est, quod Paulus uester ecclesiam uestram intellegit, ubidictumest: Laetare sterilis, quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis, quoniam multi filii desertae, magis quam eius, quae habet uirum, praeponens multitudinem Christianorum multitudini Iudaeorum, si Christi ecclesia est paucitas uestra'? hocine illis dicturi estis: (Ideo magis iusti sumus, quia pauci sumus', nec adtenditis eos responsuros: 'Quotlibet uos esse dicatis, non tamen estis illi, de quibus dictum est: Multi filii desertae. si tam exigui numero remansistis'?