Latin
Letter 93
Augustine, Epistulae 93.37
Unproofread scanNot analysed yet
Qua in re, sicut ingenium tuum noui, facillime perspicis totam causam uestram penitus euersam et extinctam. si enim sacramenta cum peccatoribus communicando, sicut putatis, periit ecclesia, quae fuerat in orbe terrarum —nam uos ideo separastis —,iam prius tota perierat, cum, sicut dicit Cyprianus, in eam sine baptismo admittebantur, ac sic nec ipse Cyprianus habebat, in qua ecclesia nasceretur, quanto magis multo posterior uester auctor paterque Donatus! si autem illo tempore, cum in eam sine baptismo admittebantur. erat tamen ecclesia, quae pareret Cyprianum, pareret et Donatum, manifestum est non contaminari iustos peccatis alienis, quando cum eis sacramenta communicant. ac per hoc separationem, qua existis ab unitate, qua excusatione possitis abluere, non habetis impleturque in uobis sanctae scripturae illud oraculum: Filius malus ipse se iustum dicit. exitum autem suum non abluit.