Latin
Letter 93
Augustine, Epistulae 93.41
Unproofread scanNot analysed yet
Adtende adhuc paululum in litteras Cypriani, ut aduertas, quam inexcusabilem ostenderit, qui se uoluerit ab unitate ecclesiae, quam deus in omnibus gentibus promisit et reddidit, quasi iustitiae suae causa separare, magisque intellegas, quam sit uera sententia paulo ante a me commemorata: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit. ponit in quadam epistula sua, quam scribit ad Antonianum, rem quandam satis rei, de qua nunc agimus, necessariam; sed melius uerba eius inserimus. (antecessores', inquit, 'nostri quidam episcopi istic in prouincia nostra dandam pacem moechis non putauerunt, in totum paenitentiae locum contra adulteria clauserunt, non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt aut catholicae ecclesiae unitatem uel duritie uel censurae suae obstinatione ruperunt, ut, quia apud alios adulteris pax daretur, qui non dabat, de ecclesia separaretur. manente concordiae uinculo et perseuerante ecclesiae catholicae indiuiduo sacramento actum suum disponit et dirigit unusquisque episcopus rationem propositi sui domino redditurus.' quid ad haec dicis, frater Vincenti? nempe intueris hunc tantum uirum, pacificum episcopum et fortissimum martyrem nihil uehementius sategisse quam ne unitatis uinculum rumperetur. uides eum parturientem, non solum ut paruuli in Christo concepti nascantur, uerum etiam ne iam nati de sinu matris excussi moriantur.