# Epistulae 93.46

Augustine, Epistulae, Letter 93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.46

'Cur ergo', inquis, 'nos quaeritis? cur sic suscipitis, quos haereticos dicitis?' uide, quam facile breuiterque respondeam. quaerimus uos, quia peristis, ut de inuentis gaudeamus, de quibus perditis dolebamus; haereticos autem uos dicimus, sed antequam ad pacem catholicam conuertamini, antequam errore, quo inretiti estis, exuamini; cum autem transitis ad nos, prius utique relinquitis, quod eratis, ne ad nos haeretici transeatis. 'baptiza ergo me/ inquis. facerem, si baptizatus non esses aut si Donati uel Rogati, non Christi baptismo baptizatus esses. non sacramenta Christiana te faciunt haereticum sed praua dissensio. non propter malum. quod processit ex te, negandum est bonum, quod remansit in te, quod malo tuo habes, si non ibi habes, unde est bonum, quod habes. ex catholica enim ecclesia sunt omnia dominica sacramenta. quae sic habetis et datis, quem ad modum habebantur et dabantur etiam prius, quam inde exiretis. non tamen ideo non habetis, quia ibi non estis, unde sunt, quae habetis. non in uobis mutamus. in quibus nobiscum estis; in multis enim estis nobiscum; nam et de talibus dictum est: Quoniam in multis erant mecum; sed ea corrigimus. in quibus nobiscum non estis, et ea uos hic accipere uolumus. quae non habetis illic, ubi estis. nobiscum autem estis in baptismo, in symbolo, in ceteris dominicis sacramentis. in spiritu autem unitatis et uinculo pacis, in ipsa denique catholica ecclesia nobiscum non estis. haec si accipiatis, non tunc aderunt, sed tunc proderunt, quae habetis. non ergo, sicut putatis, suscipimus uestros, sed suscipiendo efficimus nostros, qui recedunt a uobis, ut suscipiantur a nobis, et, ut incipiant esse nostri, prius esse desinunt uestri. nec nobis coniungi compellimus operarios erroris, quem detestamur, sed ideo nobis illos homines coniungi uolumus, ne hoc sint, quod detestamur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
