# Epistulae 93.47

Augustine, Epistulae, Letter 93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.47
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.47

'Sed baptizauit', inquis, cpost Iohannem Paulus apostolus'. numquid post haereticum? aut si forte audes illum amicum sponsi haereticum dicere et in unitate ecclesiae non fuisse, uolo et hoc scribas. si autem hoc dementissimum est uel sentire uel dicere, iam tuae prudentiae est considerare, quare post Iohannem Paulus apostolus baptizauerit. si enim post aequalem, omnes post uos baptizare debetis; si post maiorem, debes et tu post Rogatum; si post minorem, debuit post te Rogatus, cum presbyter baptizasses. si autem baptismus, qui nunc datur, ideo pariter ualet in eis, quibus datur, quamuis sint inparis meriti, per quos datur, quia Christi est, non eorum, a quibus ministratur, puto, quod iam intellegas ideo Paulum dedisse quibusdam baptismum Christi, quia Iohannis baptismo fuerant baptizati, non Christi; Iohannis quippe ille baptismus dictus est, sicut multis locis diuina scriptura testatur, quod et ipse dominus dicit: Baptismus Iohannis unde erat? de caelo an ex hominibus? baptismus autem, quem dedit Petrus, non erat Petri sed Christi et, quem dedit Paulus, non erat Pauli sed Christi et, quem dederunt, qui tempore apostolorum non caste sed per inuidiam Christum adnuntiabant, non erat eorum sed Christi et, quem dederunt, qui tempore Cypriani fundos insidiosis fraudibus rapiebant, usuris multiplicantibus faenus augebant, non erat eorum sed Christi. et quia Christi erat. ideo, quamuis non per aequales daretur eis, tamen, quibus dabatur, aequaliter proderat. nam si tanto melius quisque baptizatur, quanto a meliore fuerit baptizatus, non recte gratias agit apostolus, quod neminem Corinthiorum baptizauerit nisi Crispum et Gaium et Stephanae domum; tanto enim melius baptizarentur, quanto erat Paulus melior, si ab ipso baptizarentur. denique cum dicit: Ego plantaui, Apollo rigauit, uidetur significare se euangelizasse, illum baptizasse. numquid melior Apollo quam Iohannes? cur ergo post istum non baptizauit, qui post Iohannem baptizauerat, nisi quia iste baptismus per quemlibet datus Christi erat, ille autem per quemlibet datus, quamuis Christo uiam praepararet. tamen Iohannis erat?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
