# Epistulae 93.48

Augustine, Epistulae, Letter 93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.48
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.48

Inuidiose dici uidetur: (Post Iohannem baptizatum est et post haereticos non baptizatur'; sed potest et hoc inuidiose dici: Post Iohannem baptizatum est et post ebriosos non baptizatur'. melius enim hoc uitium commemoro, quod nec occultare possunt, in quibus regnat, et, quam multi ubique sint, quis uel caecus ignorat? et tamen inter opera carnis, quae qui agunt, regnum dei non possidebunt, etiam hoc ponit apostolus, ubi etiam haereses enumerat: Manifesta, inquit, sunt opera carnis, quae sunt fornication es, inmunditiae, luxuria, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comissationes et his similia, quae praedico uobis, sicut praedixi, quoniam, qui talia agunt, regnum dei non possidebunt. hac ergo ratione, quamuis baptizatum sit post Iohannem, non baptizatur post haereticum, qua ratione, quamuis baptizatum sit post Iohannem, non baptizatur post ebriosum, quoniam et haereses et ebrietates in eis operibus sunt, quae opera qui agunt, regnum dei non possidebunt. nonne tibi uidetur quasi intolerabiliter indignum, ut, cum baptizatum fuerit post eum, qui non sobrie uinum bibens sed uinum omnino non bibens regno dei uiam parauit, non baptizetur post ebriosum, qui regnum dei non possidebit? quid hic respondetur, nisi quia ille baptismus erat Iohannis, post quem Christi baptismo baptizauit apostolus, iste autem baptismus Christi est, quo baptizauit ebriosus? inter Iohannem et ebriosum a contrario multum interest; inter baptismum Iohannis et baptismum Christi non a contrario sed tamen multum interest. inter apostolum et ebriosum multum interest; inter baptismum Christi, quem dedit apostolus, et baptismum Christi, quem dedit ebriosus, nihil interest. sic inter Iohannem et haereticum a contrario multum interest et inter baptismum Iohannis et baptismum Christi, quem dat haereticus, non a contrario sed multum interest; inter baptismum autem Christi, quem dedit apostolus, et baptismum Christi, quem dat haereticus, nihil interest. agnoscitur enim sacramentorum species aequalis, etiam cum magna differentia est in hominum meritis.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
