# Epistulae 93.5

Augustine, Epistulae, Letter 93. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/93.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/93.5

Putas neminem debere cogi ad iustitiam, cum legas patrem familias dixisse seruis: 'Quoscumque inueneritis, cogite intrare', cum legas etiam ipsum primo Saulum postea Paulum ad cognoscendam et tenendam ueritatem magna uiolentia Christi cogentis esse compulsum, nisi forte cariorem putas hominibus esse pecuniam uel qualem libet possessionem quam lucem istam, quae oculis carpitur? hanc ille caelesti uoce prostratus subito amissam non recuperauit, nisi cum sanctae incorporaretur ecclesiae. et putas nullam uim adhibendam esse homini, ut ab erroris pernicie liberetur, cum ipsum deum, quo nemo nos utilius diligit, certissimis exemplis hoc facere uideas et Christum audias dicentem: Nemo ad me ueuit, nisi quem pater adtraxerit, quod fit in cordibus omnium, qui se ad eum diuinae iracundiae timore conuertunt, et noueris aliquando furem auertendis pecoribus pabulum spargere et aliquando pastorem flagello ad gregem pecora errantia reuocare?

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
