Latin
Letter 93
Augustine, Epistulae 93.51
Unproofread scanNot analysed yet
Tu autem, frater, quantum mihi uidetur, si uanam gloriam hominum non adtendas et insensatorum contemnas opprobrium, qui dicturi sunt: (Quare modo t sine dubio transies ad ecclesiam, quam ueram sentire te intellego. nec huius sententiae tuae testimonia longe peto. tu ipse in eiusdem epistulae tuae principio, cui nunc respondeo, haec uerba posuisti: (Cum optime\\ inquis, (te nouerim longe adhuc a fide Christiana sepositum et studiis olim deditum litterarum quietis et honestatis fuisse cultorem cumque postea conuersus ad Christianam fidem, ut ex multorum relatione cognoui, disputationibus legalibus operam dares'. certe si tu ad me illam epistulam misisti, haec uerba tua sunt. cum ergo fatearis me conuersum ad Christianam fidem, cum ego nec ad Donatistas nec ad Rogatistas conuersus sim, sine ulla dubitatione confirmas et praeter Rogatistas et praeter Donatistas esse Christianam fidem. haec ergo fides, sicut dicimus, in omnibus gentibus dilatatur, quae secundum dei testimonium in semine Abrahae benedicuntur. quid igitur adhuc dubitas tenere, quod sentis, nisi quia id, quod non sentis, uel aliquando sensisse uel aliud defendisse confunderis, et, dum erubescis corrigere errorem, non erubescis permanere in errore, quod utique potius erubescendum fuit?