Latin
Letter 93
Augustine, Epistulae 93.8
Unproofread scanNot analysed yet
Si semper esset laudabile persecutionem pati, sufficeret domino dicere: Beati, qui persecutionem patiuntur, nec adderet 'propter iustitiam'. item si semper esset culpabile persecutionem facere, non scriptum esset in sanctis libris: Detrahentem proximo suo occulte hunc persequebar. aliquando ergo et qui eam patitur iniustus est et qui eam facit iustus est. sed plane semper et mali persecuti sunt bonos et boni persecuti sunt malos, illi nocendo per iniustitiam, illi consulendo per disciplinam; illi immaniter, illi temperanter; illi seruientes cupiditati, illi caritati. nam qui trucidat, non considerat, quem ad modum laniet; qui autem curat, considerat, quem ad modum secet; ille enim persequitur sanitatem, ille putredinem. occiderunt impii prophetas, occiderunt impios et prophetae; tlagellauerunt Iudaei Christum, Iudaeos flagellauit et Christus: traditi sunt apostoli ab hominibus potestati humanae, tradiderunt et apostoli homines potestati satanae. in his omnibus quid adtenditur, nisi quis eorum pro ueritate, quis pro iniquitate, quis nocendi causa, quis emendandi?