# Epistulae 95.1

Augustine, Epistulae, Letter 95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/95.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/95.1

Cum uos fratres nostri coniunctissimi nobis, quos nobiscum desiderati desiderare et salutati resalutare consuestis, assidue uident, non tam augentur bona nostra quam consolantur mala. nam ipsas causas et necessitates, quibus petere transmarina coguntur, non amamus, immo etiam odimus et, quantum ualemus, deuitare conamur et tamen nescio quo modo, credo pro meritis nostris, deesse non possunt; sed cum ad uos ueniunt et uident uos, fit, quod scriptum est: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo exhortationes tuae iucundauerunt animam meam. proinde ad istam laetitiam, qua uobiscum est frater Possidius, cum ex ipso audieritis, quam tristis eum causa compulerit, hoc me uerissime dicere cognoscetis. et tamen si quisquam nostrum propter hoc solum iret trans mare, ut uestra praesentia frueretur, quid hac causa iustius, quid posset dignius inueniri? sed id uincula nostra non ferrent, quibus religati sumus infirmorum seruire languoribus nec eos praesentia corporali relinquere, nisi cum hoc cogunt tanto imperiosius quanto periculosius aegrotando. utrum exerceamur his, an potius plectamur, nescio, nisi quod non secundum peccata nostra facit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis, qui tanta solatia doloribus miscet agitque mirabili medicina, ne amemus mundum, ne deficiamus in mundo.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
