# Epistulae 95.2

Augustine, Epistulae, Letter 95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/95.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/95.2

Quaesiui abs te prioribus litteris, qualisnam tibi uideatur futura aeterna uita sanctorum; sed bene mihi respondisti etiam de praesentis uitae statu adhuc esse utique consulendum, nisi quod me consulere uoluisti, quod aut mecum nescis aut mecum scis aut magis quam ego forsitan scis, quippe qui etiam uerissime dixeris euangelicam mortem prius emoriendum, (qua carnalem resolutionem uoluntario praeuenimus excessu non obitu sed sententia recedentes ab huius saeculi uita'. simplex haec actio et nullo dubitationis aestu fluctuat, quod ita nos uiuere oportere censemus in hac uita mortali, ut uitae inmortali quodam modo coaptemur. uerum omnis quaestio, quae agentes quaerentesque conturbat homines, qualis ego sum, illa est, quonam modo uiuendum sit uel inter eos uel propter eos, qui nondum uiuere moriendo nouerunt non resolutione corporis sed quodam se a corporalibus inlecebris auertentis mentis affectu. plerumque enim uidetur nobis, quod, nisi eis aliquantulum congruamus ad ea ipsa, unde illos extrahi cupimus, nihil cum eis salubriter agere poterimus. quod cum facimus, talium delectatio subrepit et nobis, ut saepe etiam loqui uana delectet auremque praebere loquentibus nec adridere tantum sed etiam risu uinci ac solui. ita puluereis quibusdam uel etiam luteis affectibus nostras animas praegrauantes laboriosius et pigrius leuamus ad deum, ut uiuamus euangelicam uitam moriendo euangelicam mortem. quod si aliquando successerit, statim subicietur: (Euge, euge!' non ab hominibus, neque enim quisquam hominum sentit in alio talem mentis agnitionem, sed in quodam intus silentio nescio unde clamatur: Euge, euge!' propter hoc genus temptationis ab angelo colaphizatum se tantus apostolus confitetur. ecce unde uita humana super terram tota temptatio est, quando et ibi homo temptatur, ubi, quantum potest, uitae caelestis similitudini coaptatur.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
