# Epistulae 95.3

Augustine, Epistulae, Letter 95. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/95.3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/95.3

Quid dicam de uindicando uel non uindicando, quando quidem hoc totum ad eorum salutem proficere uolumus, in quos uindicandum uel non uindicandum esse arbitramur? quis etiam sit uindicandi modus non solum pro qualitate uel quantitate culparum uerum etiam pro quibusdam uiribus animorum, quid quisque sufferat, quid recuset, ne non solum non proficiat sed etiam deficiat, quam profundum et latebrosum est! inpendentem quoque uindictam metuentes, quae ab hominibus metuitur, nescio utrum plures correcti sunt, quam in deterius abierunt. quid, cum saepe accidit, ut, si in quemquam uindicaueris, ipse pereat, si inultum reliqueris, alter pereat? ego in his cotidie peccare me fateor et ignorare, quando quoue modo custodiam id, quod scriptum est: Peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant, et quod scriptum est: Corripe eum inter te et ipsum solum, et quod scriptum est: Nolite ante tempus quemquam iudicare, et quod scriptum est: Nolite iudicare, ut non iudicemini, neque enim hic addidit 'ante tempus', et quod scriptum est: Tu qui es, qui iudices alienum seruum? suo domino stat aut cadit; stabit autem; potens est enim deus statuere illum, unde confirmat de his se dicere, qui intus sunt. et rursus eos iudicari iubet, cum dicit: Quid enim mihi de his, qui foris sunt, iudicare? nonne de his, qui intus sunt, uos iudicatis? auferte malum ex uobis ipsis. quod cum etiam faciendum uidetur, quatenus fiat, quantae curae ac timoris est, ne forte contingat, quod de illo ipso intellegitur in secunda ad eosdem epistula cauendum admonere, ne maiore tristitia absorbeatur, qui eius modi est! et ne quisquam hoc non multum curandum putaret, ibi ait: Ut non possideamur a satana; non enim ignoramus mentes eius. quis in his omnibus tremor, mi Pauline, sancte homo dei! quis tremor, quae tenebrae! nonne putamus de his esse dictum: Timor et tremor uenerunt super me et contexerunt me tenebrae et d i Ii: (Quis dabit mihi pennas sicut columbae, et uolabo et requiescam? ecce elongaui fugiens et mansi in desel'to>. uerum tamen etiam in deserto ipso fortassis expertus sit quod adiungit: Expectabam eum, qui me saluum faceret a pusillanimitate et tempestate. nempe ergo temptatio est uita humana super terram.

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
