Latin
Letter 95
Augustine, Epistulae 95.4
Unproofread scanNot analysed yet
Quid? ipsa diuina eloquia domini nonne palpantur potius quam tractantur a nobis, dum in multo pluribus quaerimus potius, quid sentiendum sit, quam definitum aliquid fixumque sentimus? et ea cautio cum sollicitudinis plena sit, multo melior est tamen quam temeritas adfirmandi. nonne in multis, si non secundum carnem homo sapiat, quam mortem esse dicit apostolus, magno scandalo erit ei, qui adhuc secundum carnem sapit, ubi et dicere, quid sentias, periculosissimum et non dicere laboriosissimum et aliud, quam sentis, dicere perniciosissimum est? quid? cum ea, quae non adprobamus in eorum, qui intus sunt, sermone uel scriptis . . . . . . . . putantesque id ad fraternae caritatis libertatem pertinere iudicium nostrum non occultamus et hoc non beniuolentia sed inuidia facere credimur, quantum peccatur in nos! et cum similiter eos, qui nostras sententias reprehendunt, laedere potius uelle quam corrigere suspicamur, quantum peccamus in alios! certe hinc existunt inimicitiae plerumque etiam inter carissimas familiarissimasque personas, dum, supra quam scriptum est, unus pro altero inflatur aduersus alterum, et, dum mordent et comedunt inuicem, timendum est, ne consumantur ab inuicem. quia ergo dabit mihi pennas sicut columbae, et uolabo et requiescam? sine enim quia pericula, in quibus quisque uersatur, grauiora sunt quam inexperta siue quia re uera ita est, quaelibet pusillanimitas tempestasque deserti minus mihi uidetur molesta quam ea, quae uel patimur uel timemus in turbis.