Latin
Letter 97
Augustine, Epistulae 97.3
Unproofread scanNot analysed yet
Hoc autem, quod petendo uel suggerendo admoneo praestantiam tuam, non dubito omnium per Africam collegarum meorum fieri uoluntate. arbitror quacumque primitus exorta occasione facillime posse ac debere maturari, ut nouerint, sicut dixi, homines uani, quorum et aduersantium salutem requirimus, et leges, quae pro ecclesia Christi missae sunt, magis Theodosii filium quam Stilichonem curasse mittendas. propterea quippe memoratus presbyter harum perlator, cum de regione sit Mileuitana, ab episcopo suo uenerabili fratre meo Seuero, qui tuam mecum sincerissimam dilectionem multum salutat, per Hipponem-Regium, ubi ego sum, transire iussus est, quia, cum forte simul essemus in magnis ecclesiae tribulationibus et perturbationibus, quaerebamus occasionem scribendi ad eximietatem tuam et non inueniebamus. iam quidem unam epistulam miseram in negotio sancti fratris et collegae mei Bonifatii episcopi Cataquensis; sed nondum ad nos peruenerant grauiora, quae nos uehementius agitarent, quibus comprimendis uel corrigendis quem ad modum meliore secundum uiam Christi consilio succurratur, commodius episcopi, qui propterea nauigauerunt, cum tanta benignitate tui cordis acturi sunt, qui potuerunt communi consilio diligentius »deliberatum aliquid ferre, quantum temporis permittebat angustia. illud tamen, quo animum clementissimi et religiosissimi principis erga ecclesiam prouincia nouerit, nullo modo esse differendum, sed etiam antequam episcopos, qui profecti sunt, uideas, quam primum tua praestantissima pro Christi membris in tribulatione maxima constitutis uigilantia potuerit, accelerandum suggero, peto, obsecro, flagito. neque enim paruum in his malis solatium dominus obtulit, quod te uoluit multo amplius posse, quam poteras, quando iam de tuis multis et magnis bonis operibus gaudebamus.