Latin
Letter 98
Augustine, Epistulae 98.3
Unproofread scanNot analysed yet
Verum tamen recte dicuntur parentes uel quicumque maiores filios seu quoslibet paruulos baptizatos daemoniorum sacrilegiis obligare conantes spiritaliter homicidae. nam in illis quidem interfectionem non faciunt, sed, quantum in ipsis est, interfectores fiunt. recte illis dicitur, quando ab hoc scelere prohibentur: 'Nolite occidere paruulos uestros', dicit enim et apostolus: Spiritum nolite extinguere, non quia ille extingui potest, sed, quantum in ipsis est, extinctores eius merito dicuntur, qui sic agunt, ut extinctum uelint. isto sensu recte intellegi potest, quod scripsit beatissimus Cyprianus in epistula de lapsis, cum eos, qui tempore persecutionis idolis immolauerant, arguens: (Ac ne quid deesset', inquit, (ad criminis cumulum, infantes quoque parentum manibus inpositi uel adtracti amiserunt paruuli quod in primo statim natiuitatis exordio fuerant consecuti'. amiserunt, dixit, quantum adtinuit ad illorum scelus, a quibus amittere coacti sunt; amiserunt in eorum mente ac uoluntate, qui in illos tantum facinus commiserunt; nam si in se ipsis amisissent, remansissent utique diuina sententia sine ulla defensione damnandi. quod si sanctus Cyprianus arbitraretur, non eorum defensionem continuo subiceret dicens: 'Nonne illi, cum iudicii dies uenerit, dicent: Nos nihil fecimus nec derelicto cibo et poculo domini ad profana contagia sponte properauimus; perdidit nos aliena perfidia, parentes sensimus parricidas; illi nobis ecclesiam matrem, illi patrem dominum negauerunt, ut, dum parui et inprouidi et tanti facinoris ignari per alios ad consortium criminis iungimur, aliena fraude caperemur?' hanc defensionem non subnecteret, nisi iustissimam crederet et in dei iudicio paruulis profuturam. si enim uere dicitur: (Nos nihil fecimus; anima, quae peccauerit, ipsa morietur/ nec illi peribunt sub dei iusto iudicio, quos parentes suo scelere, quantum ad se ipsos adtinet, perdiderunt.