# Epistulae 98.7

Augustine, Epistulae, Letter 98. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/epistulae/98.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/epistulae/98.7

Difficillimam sane quaestionem tibi proposuisse uisus es in extremo inquisitionis tuae ea uidelicet intentione, qua soles uehementer cauere mendacium. (si constituam', inquis, ante te paruulum et interrogem, utrum, cum creuerit, futurus sit castus uel fur non sit futurus, sine dubio respondebis: Nescio, et utrum in eadem paruula aetate constitutus cogitet aliquid boni uel mali, dices: Nescio. si itaque de moribus eius futuris nihil audes certi promittere et de eius praesenti cogitatione, quid est illud, quod, quando ad baptismum offeruntur, pro eis parentes tamquam fidedictores respondent et dicunt illos facere, quod illa aetas cogitare non potest aut, si potest, occultum est? interrogamus enim eos, a quibus offeruntur, et dicimus: Credit in deum? de illa aetate, quae, utrum sit deus, ignorat; respondent: Credit; et ad cetera sic respondetur singula, quae geruntur. unde miror parentes in istis rebus tam fidenter pro paruulo respondere, ut dicant eum facere tanta bona, quae ad horam, qua baptizatur, baptizator interrogat; tamen eadem hora si subiciam: Erit castus, qui baptizatur, aut non erit fur? nescio utrum audet aliquis dicere, aliquid horum erit aut non erit, sicut mihi sine dubitatione respondet, quod credat in deum et quod se conuertat ad deum.' deinde tua scripta concludens adiungis et dicis: (Ad istas ergo quaestiones peto breuiter respondere digneris, ita ut non. mihi de consuetudine praescribas, sed rationem reddas.'

---

Augustine, Epistulae, ed. Alois Goldbacher. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa011/stoa0040.stoa011.opp-lat2.xml.
