Latin
Impp. HONORIUS et THEODOSIUS AA. Theodoro pre P
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 1-18
Unproofread scanNot analysed yet
Ne Donatistae, vel cæterorum vanitas hæreticorum aliorumque error, quibus catholicae communionis cultus non potest persuaderi, Judae! atque Gentiles, quos vulgo Paganos appellant, arbitrentur legum ante adversum se datarum constituta tepuisse, noverint judices universi praeceptis eorum fideli devotione parendum: et inter præcipua quidquid adversus eos decrevimus, non ambigant exsequendum. Quod si quisquam judicum, loco conniventiae, exsecutionem praesentis legis omiserit, noverit amissa dignitate graviorem motum se nostræ Clementiæ subiturum. Officium quoque suum, quod saluti propriæ contenta suggestione defuerit, punitis tribus primatibus, condemnatione vigintilibrarum auri plectendum (f). Ordinis quoque viri, si in propriis civitatibus vel territoriis commissum tale aliquid siluerint in gratiam noxiorum deportationis poenam et propriarum amissionem facultatum se noverint subituros. Dat. XVII cal. febr. Raven. Honor. vu et Theod. III AA. Coss. (g).