# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 1-18

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, Impp. HONORIUS et THEODOSIUS AA. Theodoro pre P. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/1-18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/1-18

Ne Donatistae, vel cæterorum vanitas hæreticorum aliorumque error, quibus catholicae communionis cultus non potest persuaderi, Judae! atque Gentiles, quos vulgo Paganos appellant, arbitrentur legum ante adversum se datarum constituta tepuisse, noverint judices universi praeceptis eorum fideli devotione parendum: et inter præcipua quidquid adversus eos decrevimus, non ambigant exsequendum. Quod si quisquam judicum, loco conniventiae, exsecutionem praesentis legis omiserit, noverit amissa dignitate graviorem motum se nostræ Clementiæ subiturum. Officium quoque suum, quod saluti propriæ contenta suggestione defuerit, punitis tribus primatibus, condemnatione vigintilibrarum auri plectendum (f). Ordinis quoque viri, si in propriis civitatibus vel territoriis commissum tale aliquid siluerint in gratiam noxiorum deportationis poenam et propriarum amissionem facultatum se noverint subituros. Dat. XVII cal. febr. Raven. Honor. vu et Theod. III AA. Coss. (g).

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
