Latin
1 to 11
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 1-20-11
Unproofread scanNot analysed yet
Imperatores, Caesares, Flavii, HONORIUS et THEODOSIUS, pii, felices, victores ac triumphatores, semper Augusti, Flavio MARCELLINO suo, salutem. Inter imperii nostri maximas curas, catholicae legis reverentia aut prima semper aut sola est. Neque enim aliud aut belli laboribus agimus, aut pacis consiliis ordinamus, nisi ut verum Dei cultum orbis nostri plebs devota custodiat, ut etiam Donatistas vel terrore vel monitu olim implere convenerat, qui Africam, hoc est, regni nostri maximam partem et saecularibus officiis fideliter servientem, vanO errore et dissensione superflua decolorant. Nos tamen eadem fr equentius non piget replicare, quae omnium retro principum devota in Deum definivit auctorilas: ne nostris temporibus si quid forte in injuriam legis catholicæ fuerit generatum, justo judicio hoc nohis pos. sit imputare posteritas. Nec sane latet conscientiam nostram sermo coelestis oraculi (a), quem errori suo posse proiicere scæva Donatistarum interpretatio profitetur: qui quamvis depravatos animos ad correctionem mitius invitaret, aboleri eum tamen etiam ante jussimus, ne* qua superstitionibus præstaretur occasio. Nunc quoque excludendam subreptionem simili auctoritate censemus, illudque merito profitemur, libenter nos ea quæ Statuta fuerant submovere, ne in divinum cultum nobis se quisquam auctoribus aestimet posse peccarc. Et quamvis una sit omnium et manifesta sententia catholicæ legis plenam veritatem recto hominum cultu et cælesti sententia comprobatam, studio pacis et gratiæ venerabilium virorum episcoporum legationem libenter admisimus, quae congregari Donatistas episcopos ad caetum celeberrimæ desiderat civitatis, ut electis etiam sacerdotibus quos pars utraque delegerit, habitis disputationibus, superstitionem ratio manifesta confutet. Quam rem intra quatuor menses præcipimus explicari, ut conversos animos populorum etiam nostra clementia, sicut desiderat, celerius possit cognoscere. Quod si intra præstitutum tempus studiose Donatistarum episcopi declinaverint convenire, trini edicti vocatione contumacium tempora concludantur; quibus emensis atque transactis, si provocati adesse contempserint, cedat cum ecclesiis populus qui doctores suos silentio cognoverit superatos, et victum se aliquando gratuletur, sciatque, si non præceptis nostris, vel catbolicæ legis veris imperus serviendum.