Latin
1 to 3
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 1-25-3
Unproofread scanNot analysed yet
Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicae dixit: Hoc solum constet, ipsos rem velle differre. Ut con cedat Sublimitas tua, petimus te. numanum est, considerare volunt, discutcre volunt, paratiores volunt venirc: ne nolentes differre prolixiora gesta fa-. ciamus, et ipsa gestorum prolixitas majores nobis moras incutiat. Marcellinus V, C. tribunus et notarius dixit: Licet jam de professionibus dubietas mihi magna nascatur, tamen denuo,utrum sexto iduum juniarum dic, omnibus ambagibus amputatis, negotium sit principale tractandum, pars utraque designet. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Nos et hodie volumus, et si fieri posset vellemus. Tamen quia humanum fuit, hoc concedere fratribus nostris, quod nobis non injustc videntur postulasse, ad diem sextum iduum juniarum, adjuvante Domino Deo nostro adfuturos nos ad peragendum principale negotium Ecclesiae pollicemur.