# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 1-27

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, Augustini responsiones ad litteras Donatistarum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/1-27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/1-27

Augustinus episcopus Ecclesiæ catholicæ dixit: Permitte nos, vir sublimis, pro causa Ecclesia' non diutius superfluis immorari. Atque utinam fratres nostri e diverso sistentes hanc epistolam ante illos omnes moraiorios sermones suos protulissent ut jam de Ecclesia, unde causa vertitur, aliquid ageremus. Animadvcrtit ergo Nobilitas tua in hac epistola, duc quædam genera vel objectionum vel rerum inserta v quibus respondere debeamus: unum de divinis Scri-l pluris ct sanctæ legis eloquiis, alterum de criminationibus humanis, quæ objicienda nescio qui invidio* sius potius quam verius putaverunt. Ad hæc duo paucis, si Dominus adjuverit, respondebimus, ne prolixum sermonem tantæ prolixilali reddamus. Quæstio est de Ecclesia, utrum permixtos malos usque in finem habitura prædicta est, an omnino omnes bonos, omnes sanctos atque immaculatos in hoc sæculo isto etiam tempore usquc in finem ultimum sxculi. Utraque testimonia divina sunt, et utique repugnantia. esse non debent, nec omnino possunt, si intellectorem inveniant. Arcam esse Ecclesiam non ego dixi, non quisquam nostrum, sed Evangelium loquitur, ubi scriptum est, venturum qui ventilabrum ferat in manu sua et mundaturum arcam suam, frumenta recondet in horreo.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
