Latin
1 to 14
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 1-28-14
Unproofread scanNot analysed yet
Flavius Marcellinus v. c. tribunus et notarius dixit: Vellem quidem, quod et omni de votorum intentione nunc cupio, ut quanta ex demonstratione veritatis et tandem proditi erroris orta laetitia est, tata ex conversione superstitionis antiquæ et in melius mutatae sententiæ gratulatio nasceretur. Magna enim gaudia esse quis dubitet, cum inveteratae ægritudini provenit insperata curatio? causamque exsultatiouis in talibus majorem facit sanitas restituta, quam semper retenta. sed quia obstinatio menlium perditarum, quas pravae simul persuasionis vincula nexuerant, ad viam salatis ostensæ aut redire dissimulat, aut, quod est deterius imjudentia reformidat; exserenda jam legum est et exercenda sententia, ut quos ad bonam valetudinem leniora, post apertam cominus veritatem, medicamina non revocant, acrior restituat curationis intentio. Cui enim Maio proxima, sicut gestorum series subjecta demonstrat, sicut divinorum quoque voluminum indita exempla testantur, non liquido declaret, alieni, etiamsi probari potuisset, sceleris noxa alium fieri reum omnino non posse, et universalis Ecclesiæ statum Caeciliani insimulatione, de quo nihil reprehensibile potuit approbari, nou debere subverti, nec absentiam eorum qui se a corpore Ecclesiae separarunt, lata adversus eum praejudicare valuisse sententia: sicut nec a Maximianistis recenti tempore in absentem Primianum prolata da. mnatio eiJem nocere praevaluit? cui etiam illud ad corroptionls causam non omni ex parte sufficiat, tut iudiciis patefacta Donato auctore schismatis comprobatio, Cæciliani persolutio atque purgatio, ultimaque sententia triumphabilismemoriae Constantini, qua evidentius docetur expressa et Cæciliani innocentia, et Donati sociorumque ejus calumniosa criminatio, Fclicis quoqne Aptugnensisordinatoris ejus proconsularis sententiæ ducumentis osleusa purgalio? Unde, si hæc tam perspicua atque manifesta inveterato mederi nequeunt morbo, putris est vulneris sanies repr! . . meuda; ut libertate praeclusa, sibi tantum nucere, quia hoc potius elegit, incipiat. Per hæc enim fiet ut velit aliquando sanari. Declaratae igitur veritati detecta falsitas colla submitlat, Uude universos ordinis viros, dominos.