Latin
De Constantini judicio apud Mediolanum ho. bito, ubi rursum absolutus est Cæcil…
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 1-6
Unproofread scanNot analysed yet
In indice Collationis Carthag. 3, cap. ,legitur, Recitatio judicii Constantini, quo apud se quoque Cæcilianum fuisse purgatum post Arelatense concilium significat Imperator. Ibid. ,cap. . Interlocutio quod inter partes sententiam tulerit Imperator. Ibid. ,cap. : Interlocutio hoc ipsum significans ex rescripto Principia superius recitato. Rescriptum istud ad Eumalium vicarium Africae, laudat Augustinus in Breviculo Collat. 5, n. 57: et lib. post Collationem, n. 56, ubi datum dicit Sabino et Rufino consulibus, quarto idus novembres (a). Ipsam quoque Constantini sententiam secundum Cæcilianum dictam ex eodem rescripto affert in lib. contra Crescon. ,n. 82: Insero adhuc, ait, et verba Constantini ex litteris ejus ad Eumalium vicarium, ubi se inter partes cognovisse, et innocentem Cæcilianum comperisse testatur. Cum enam narrasset in his quæ supra locutus est, quemadmodum ad judicium ejus post episcopalia judicia partes perductce fuerint: In quo pervidi, inquit, Cæcilianum virum omni innoeentia præditum, ae debita religionis suæ officia servantem, eique ita ut oportuit servientem; nec ullum in eo crimen reperiri potuisse ecidenter apparuit, sicut absenti fuerat adversariorum suorum simulatione compositum. Confer epist. 43, n. 20, tom. t.