Latin
CONSTANTINUS AUGUSTUS, MILTIADI episcopo urbis Romæ et MARCO
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 10
Unproofread scanNot analysed yet
Quoniam hujusmodi plures charae (e) a V. C. Anulino Africie proconsule ad me sunt missæ, in quibus continetur Cæcilianum Carthagiuensis urhis episcopum a quibusdam collegis suis per Africam constitutis, multis de rebus insimulari. Quod quidem permolestum mihi videtur, in istis provinciis quas divina providentia mese devotioni spontanea deditione tradidit, et in quibus maxima est populi multitudo,plebem quasi in duas partes divisam ad deteriora deflectere, et episcopos inter se dissentire. Placuit mihi ut idem Cæcilianus una cum decem episcopis qui accusare ipsum videntur, et cum decem aliis quos ipse ad suam causam necessarios esse judicaverit, Romam naviget; quatenus ibi coram vobis, et coram Rheticio, Materno, ac Marino collegis vestris, quos ea causa Romam properare jussi, possit audiri, quemadmodum sanctissimæ legi convenire optime nostis. Porro ut totius negotii plenissimam valeatis haurire notitiam, exempla libellorum ab Anulino ad me missorum litteris meis subjecta ad collegas vestros supradictos transmisi. Quibus lectis perpendet Gravitas vestra, quonam modo supra memorata controversia accuratissime dijudicanda sit, et ex præscripto justitiae terminanda. Siquidem nec tuam sedulitatem latet, tantam a me reverentiam sanctissimæ Ecclesiae catholicse exhiberi, ut generaliter nullum scbisma aut discidium ullibi a vobis relinqui velim. Divinitas summi Dei multis vos annis servet, charissime.