# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 12

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, Funomius et Olympius episcopi in Africam missi, Carthaginensibus contra partem …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/12

Eodem tempore idem Donatus petiit, ut ei reverti licuisset, et nec ad Carthaginem accederet 8. Tunc a Filumino suffragatore ejus Imperatori suggestum est, ut bono pacis Cæcilianus Brixiae I retineretur: et factum est. Tunc duo episcopi ad Africam missi sunt, Eunomius et Olympius Venerunt, Et apud Cathaginem fuerunt per dies quadraginta •, ut pronuntiarent ubi esset Catholica. Hoc seditiosa pars Donati fieri passa non est. De studio partium strepitus quotidiani sunt habiti. Novissima sententia eorumdem episcoporum Eunomii et Olympii talis legitur, ut dicerent illam esse Catholicam, quae esset in toto terrarum orbe diffusa; et sententiam decem et novem episcoporum jamdudum datam dissolvi non posse. Sic communicaverunt clero Caeciliani, et reversi sunt. Dc his rebus babeinus volumina actorum. Quod si quis voluerit, in novissimis partibus legat. Inter hæc Donatus ultro prior ad Carthaginem rediit. Quo andito Cæcilianus ad suam plebem properavit. Hoc modo Herum renovellatæ sunt partes. Constat tamen et Donatum tot sententiis esse percussum et Cæcilianum innocentem totidem sententiis pronuntiatum.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
