Latin
Exordium
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 127
Unproofread scanNot analysed yet
Post consulatum Varanis V. C. tertio nonas junias, in secretario Thermarum Gargilianarum Carthagini, astantibus Sebastiano, Maximiano, etc. ,Libosus ducenarius illustrium potestatum dixit i Quoniam in hodiernum diem comperendinata cognitio est, et præsentes sunt utriusque partis episcopi, si jubet Subli-- Illi las tua, intromittentur. Flavius Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Venianl. Et ingressis Aurclio, Alypio, Augustino, etc. Marcellinus V. C. tribunus et notarius dixit: Et superiore judicio saepe me obtulisse certissimum est, ct nunc deprecor ut sedere dignemini. Cumque episcopi Catholici consedissent, Petilianus episcopus dixit: Quod priore judicio factum non est, facere non audemus, etc. Marcellinus V. C. tribunus ct notarius dixit: Licet et superiore judicio me obtulisse mcminerim, tamen illa arbitror tunc minime factum esse ratione, quia multis sacerdotibus convenientibus locus considendi esse non poterat. Unde quia nunc dcfinilas video convenisse personas, doprecor ut vel nunc sedere dignemini. Petilianus cpiscopus dixit: Patribus nostris absentibus non sedemus, maxime cum lcge divina consessus prohibeatur, ne cum hujusmodi adversariis nostris considere velimus. Marcellinus V. G. tribunus et notarius dixit: Si petitionem meam Sanctitas vestra audire neglexit, ut considere dignaretur, hoc mihi extorqueri non poterit, quominus stando cognoscam, etc.