Latin
Purgato in Urbe Cæciliano, Felix in Africa purgari jubetur (a)
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 13
Unproofread scanNot analysed yet
Sed quia in ipsa causa, jamdudum in Catholica duorum videbantur laborare personae, et ordinati et ordinatoris; postquam ordinatus in Urbe purgatus est, purgandus adhuc remanserat ordinator. Tunc Constantinus ad Aelianum proconsulem scripsit, ut remotis necessitatibus publicis, de vita Felicis Au. tumnitani publice quæreretur. Sedit id cui erat in. . junctum 8. Inducti sunt Claudius Saturianus curator reipublicae qui fuit tempore persecutionis in civitate Felicis, et curator praesentis tunc temporis quando causa flagitabatur Callidius Gratianus, et AlBus Cæcilianus magistratus: sed et Superius stationarius T perductus, et Ingentius, scriba publicus pependit sub metu imminentium tormentorum. Responsis omnium nihil tale inventum est, quod vitam Felicis episcopi sordidare potuisset. Habetur volumen actorum, in quo continentur praesentium nomina, qui fuerunt in causa, id est Claudii Saturiani curatoris, et Caeciliani magistratus, et Superii stationarii, et scribæ Ingentii, et Solonis officialis publici illius temporis: post quorum responsa a supra memorato proconsule haec pars sententiæ dicta est: Felicem autem religiosum episcopum, etc.