Latin
13 to 22
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 13-2-22
Unproofread scanNot analysed yet
et hisdem remittendo quod iidem sibi indebitum atque alienum usurpare contendunt: ne, sicuti est eorum perversitas maligna ct perfida, ad seditiones usque prorumperent, et inter turbas atque concentus sui similes incitarent, atque ita aliquid existeret, quod sedari non oporteret. Sceleratum quippe eorum propositum semper requirit diaboli opera perficere. Et ideo cum a sacerdotibus Dei per patientiam cum ipso suo patre superant (a): sibi hi qui cultores Dei summi gloriam, illi vero damnationem comparant, et condigna supplicia. Ex hoc quippe majus Dei summi existat justi usque judicium, quod eos æquo animo tolerat, et patientia condemnat, bis omnia quae ab ipsis processerunt, sustinendo. Deus siquidem se omnium vindicem promisit. Et ideo cum vindicta Deo permittitur, acrius de inimicis supplicium sumitur. Quod vos nunc famulos et sacerdotes Dei libenter fecisse cognovi, et satis gratulatus sum, quod de impiis et sceleratis, sacrilegis et profanis, perfidis et irreligiosis, ct Deo ingratis, et Ecclesiae inimicis nullam vindictam poscitis, et ut iidem potius ad veniam pertineant, postulatis. Hoc est vere ac penitus Deum nosse, hoc est pracceptis ins! stere, boc est feliciter credere, hoc est vere sentire, hoc est scire, quod major vindicta in contrarios Ecclesiæ provocetur, cum hisdem in sacculo parcitur. Accepta igitur epistola Sapientiae et Gravitatis vestræ, comperi haereticos sive schismaticos eam basilicam Ecclesiae catholicae, quam in Constantina civitate jusseram fabricari, solita improbitate invadendam putasse, et frequenter tam a nobis quam a judicibus ex notra jussione commonitos, ut redderent quod suum non erat, noluisse: vos autem imitatores patientiae Dei summi, eorum malitiae placida mente ea quae vestra sunt relinquentes, et potius locum vobis invicem alium fiscalem scilicet poscere. Quam petitionem, more instituti mei, libenter amplexus sum: et statim ad Rationalem competentes dedi, ut domum bonorum nostrorum transgredi faciat, cumomni juro suo, ad dominium Ecclesiae catholicae, quam prompta liberalitate donavi, ac vobis tradi protinus jussi.