# Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 17-2

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, Prosecutiones Augustini. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/17-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/excerpta-et-scripta-vetera-ad-donatistarum-historiam-pertinentia/17-2

Petilianus episcopus (a) dixit: Tu quis es? Filius es Cæciliani, an non? Tenet te crimen Cæciliani, an non, si fucrit? Augustinus dixit: Ego in Ecclesia sum, in qua Caecilianus fuit. Petilianus episcopus dixit: Unde ccepisti? Quem habes patrem? Alioquin si patrem tuum damnaveris, hæreticum te esse profiteris, qui nec originem vis habere, nec patrem. Augustinus dixit: In Ecclesia sumus, in qua Cæcilianus episcopatum gessit et diem obiit. Ejus nomen ad altare recitamus, ejus memoriæ communicamus, tanquam memoriæ fratris, non tanquam patris aut matris. Quaeris autem a me unde communio mea sumat exordium. Dominus ipse Christus asserit exordium communionis meæ, dicens: Oportebat Christum pati, ct resurgere a mortuis tertio die, et prædicari in nomine ejus pænitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Jerusalem ( Luc. XXIV, 46, 47 ). Cæpit ista prædicatio ab Jerusalem: inde se ab illustrissimo exordio diffudit, diffudens Ecclesiam qnam tenemus, primo per vicina, deinde per longinqua, etiam in Africam venit. In hanc oculos aperimus, hanc in divinis eloquiis ct testimoniis, sicut ipsum Dominum Christum et Redemptorem nostrum, comperimus. Ab illo Dco patre, ab hac Ecclesia matre, nullius me hominis crimina, nullius calumniæ separabunt.

---

Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp741/tmp741/tmp741.tmp741.opp-lat1.xml.
