Latin
18 to 30
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 18-30
Unproofread scanNot analysed yet
Nec assertorcs dogmatis catholici, ea qua cæteros qui in potestate sunt positi, oporlet ad facinus lege constringi; et maxime conveniL <mncs homines sine ullo discrimine conditionis ant status infusæ cælitus sanctitatis esse custodes. Sciant ii vero qui a supradictis iterare Baptisma non timuerint, aut qui consentiendo hoc facinus propria hujus societatis permixtione damnaverint, non solum testandi sibi, verum adipiscendi aliquid sub specie donationis vel agitandorum contractuum in perpetuum copiamdenegatam, nisi pravæ mentis errorem revcrtendo ad veram fidcm consilii emendatione correxerint. Illos quoque par nihilominus poena constringat, qui memoratorum interdictis coetibus seu ministeriis præbuerint conniventiam: ita ut moderatores provinciarum, si in contemptum sanctionis hujusmodi consensam putaverim commodandum, sciant se viginti librarum auri poena esse muletandos. Officia etiam sua simili condemnatione subjuganda. Principales vel defensores civitatum, nisi id quod præcipimus fuerint exsecuti, vel his præsentibus Ecclesiæ catholicae vis fuerit illata, eadem mulcta sc noverint attinendos. Dat. prid. idus febr. Raven. Stilichone II ei Anthemio Coss (a). Aliae leges Honorii in Donatistas eodem anno datæ, exstant supra aute libros contra cresconium, col. -.