Latin
Exordium
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 2-10
Unproofread scanNot analysed yet
Dudum vestra Sublimitas secundum imperiale præceptum et nos et cæteros qui tam de sacratissimo comitatu, quam etiam de Africanis ofliciis Sublimitatis tuae sunt actibus deputati, ad singulas provincias destinavit, et edicta etiam per universam Africam direxit, ut tam Catholici quam Donatistae episcopi, intra quartum mensem Collationi cuncti adesse deberent: quae tempora hodierna die videntur impleri. Et quia praesto sunt universi, de omnibus scilicet provinciis Africanis, id est de provincia Proconsulari, de provincia Censi Byzacena, de Numidia, de Mauritaniis Sitifensiet Caesareensi, sed etiam et de Tripolitana provincia, si praecipit Nobilitas tua, adsint iidem venerabiles viri, ut omnia suo ordine peragantur.