Latin
Notoria Donatistarum, Marcellini edicto respondentium
Augustine, Excerpta Et Scripta Vetera Ad Donatistarum Historiam Pertinentia 2-11
Unproofread scanNot analysed yet
Notum facimus Sinceritati tuae, nos edicto tuo conventos, ex diversis partibus Africæ convolantes, ingressos fuisse Carthaginem xv die calendarum juniarum: cujus nostri adventus et omnes quos Carthago continet testes sunt, et tua Sinceritas non ignorat. Tanta enim vis jurisjurandi tui edicto tuo expressa est, ut exceptis his quos adversæ valetudines cotporum in sedibus retinent, aut aegritudo In via con rehendit, nec gravissimos senes annositas, nec prolixi itineris labor potuerit prohibere. Quod cum solum edictum ante causam sufficeret; alterum quoque dignatus es edere, in quo cum multa nos moveant, tam præcipue magnam sollicitudinem tacit, quod nos ipsos edicto tuo epistolis nostris astipulari oportere censuisti; cum hoc nec mos publicus habeat, nec jadhcum consuetudo. Qua de re Sinceritatem tuam plurimum exhortamur, ut prioris edicti fide servata, cunctos nos ad te venire præcipias; ut quam primam de numero nostro constet, quos adversarii paucos esse s. rpe mentiti sunt: ut rite omnibus ordinatis quæ nostris partibus competunt, disceptatio subsequatur; ne aut edicta se tuas Sinceritatis impugnent, aut nobis quidquam præjudicet, ut cum omnes venire praeceperis, paucos nune adesse velle videaris. noc enim decet et expedit, ut cunctis præsentibus commune negotium pauci loqaantur. Hujus Notoriae parem apud nos retinuimus. Et alia manu: Januarianus episcopus sub. scripsi. Et alia manu: Primianus episcopus subscripsi.